Seuthes III
Seuthes III (Graece Σεύθης) (floruit 330-311 a.C.n.) fuit rex Odrysarum qui inter annos 330 a.C.n. et 311 a.C.n. fere regnavit.
Biographia
[recensere | fontem recensere]De primis annis vitae Seuthis III non scimus. Anno 346 a.C.n., magna pars Thraciae capta erat a Philippo II rege Macedoniae. Anno autem 336 a.C.n., Philippo mortuo, Thraces seditionem concitaverunt, sed Alexander, novus rex Macedoniae, brevi tempore seditionem vindicavit et Triballos, Syrmo duce, Getasque vicit.[1] Anno 330 a.C.n. Seuthes, Alexandro in Persia pugnante, novam seditionem fecit cum Memnone, stratego Thraciae,[2] sed anno 326 a.C.n., Antipater dux Macedonum eum vicit. Anno proximo, copiae Zopyri, successoris Antipatris, superatae sunt a Getis, et regnum Odrysarum civitas sui iuris factum est. Anno 323 a.C.n., Alexandro Magno mortuo, diadochus Lysimachus regem Thraciae se proclamavit, et saepe bellum contra Seuthem gessit[3] usque ad annum 312/311 a.C.n., cum Lysimachus eum vinceret. Anno 320 a.C.n., Seuthes III Seuthopolim, novum caput regni Odrysarum, condidit.[4] Anno 313 a.C.n., Antigono I in bello contra Lysimachum adiuvit.
Seuthes III bis uxorem duxit, et "Gonimase" fortasse erat nomen uxoris secundae.[5] Cotys II, filius Seuthis et primae uxoris, rex factus est post eius mortem.
Fortuna
[recensere | fontem recensere]Anno 2004 in Bulgaria (Thracia hodierna) apud urbem Kazanlak (antiquum Seuthopolim), sepulcrum regis (Bulgarice Goljama Kosmatka) inventum est a Georgio Kitov, archaeologo Bulgarico:[6] in sepulcro caput aëneum Seuthis, ensis eius, et corona aurea erant. Hodie caput in Museo Archaeologico Nationale Serdicae exhibetur.
Fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]- Arrianus, Anabasis Alexandri, I, 4,1.
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica, 18,14,204.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dana, Dan, Inscriptions, in: J. Valeva et al. (eds.), A Companion to Ancient Thrace, Wiley, 2015.
- Delev, Peter, Thrace from the Assassination of Kotys I to Koroupedion (360-281 BC), in: J. Valeva et al. (eds.), A Companion to Ancient Thrace, Wiley, 2015.
- Siegert, Heinz, I Traci, Mediolani, 1986.
- Tačeva, Margarita, The Kings of Ancient Thrace. Book One, Serdicae, 2006.
- Topalov, S., The Odrysian Kingdom from the Late 5th to the Mid-4th C. B.C., Serdicae, 1994.
- Werner, Robert, in: W.-D. von Barloewen (ed.), Abriss der Geschichte antiker Randkulturen, Monaci, 1961.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Seuthem III spectant. |